MYRTI vel Lauriramus seu virga

MYRTI vel Lauriramus seu virga
MYRTI vel Lauriramus seu virga
in conviviis olim, prolyra circumferebatur, cum qua accumbentes, qui fidibus nesciebant, seolia, i. e. convivialia carmina cantarent. Hesychius, μυρσίνης κλάδον ἢ δάφνης παρα ποτὸν ἦν σύνηθες διδόναι τοῖς κατακειμιένοις ἐκ διαδοχῆς ὑπὲρ τοῦ ᾆσαι ἀντὶ βραβέιου, Vide quoque Athenaeum et Aristophanis Scholiastem. E quibus colligere est, nullla un quam carmina cani olim aut recitari solita, absque lyra aut virga seu lauri seu myrti. Et quidem Lyrica ad lyram cantabantur, vel in convivio, si quis citharizare nesciret, virgam myriti tenens ea canebat: Epici vero Poetae, quâ privatim, quâ publice, cum virga laurea carmina sua recitabant. Salmas. ad Solin. p. 863. Hinc natum apud Graecos Proverb. ᾄδειν πρὸς μυῤῥίνην, Canere ad myrtum. Nempe antiquitus convivantes Bacchi cantum primo communiter, et simul omnes unâ voce παιανίζοντες, decantabant. Alteram dein cantionem singuli canebant, postquam myrti ramus unicuique traditus esset, quem ἄσακον dixêre, διὰ τὸ ᾄδειν τὸν δεξάμενον, quod, qui eum ramum acceperat, canebat. Non autem ordine is ibat, sed qui primus in lecto principe cecinit, dimittebat eum ad illum, qui in sequente lecto esset primus; ille rursus ad eum, qui in tertio lecto eundem locum obtineret. Sic reversus ad primum lectum, dabatur ei, qui secundum in illo locum occupabat; ab hoc mittebatur ad secundum alterius lecti et sic consequenter. A qua diversitate et multiplicis flexus circuitu, carmen huiusmodi ςκολιὸν, i. e. obliquum, dictum est, uti habet Plutarchus Sympos. Problem. 1. Secundum Scholiasten vero Aristoiphanis in Vesp. qui primus sedebat, tenens laurum aut myrtum canebat versus Simonidis aut Stesichori, donec ei libitum. Postea eum ramum, cui volebat, tradebat, non quomodo ordo posceret. Tum is, qui a primo acceperat, persequebatur coetera: rursusque tradebat, cuilibitum erat, ramum. Quo modo factum, ut, cum omnes praeter spem canere ac loqui necesse haberent, hi versus ςκόλια dicerentur, διὰ τὴν δυσκολίαν, ob difficultatem. Et hoc accipere ςκόλια, dixit Comicus ubi supra. Myrtos autem sicicanen. tes dexterâ maun circumferebant etc. Vide infra ubi de Sooliis, et plura hanc in rem, apud Car. Paschalium Coronar. l. 2. c. 4. Ideo autem ramus myrti in hunc usum adhibebatur, quod haec planta (utpote laetitiae symbolum) non Baccho minus, quam Veneri, sacra esset. Unde et corona convivialis e myrto saepius plectebatur, uti supra innuimus. Sed et Myrti ramum Lesbii olim floribus intexebant, et hypothymida vocabant, qua de voce vide supra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”